- PERENOTUS
- I.PERENOTUSAntonius, Cardinalis Granvellanus, Archiepiscopus Mechliniensis Vedsuntinus: cum Cardinali lotharingo, totius christiani orbis turbo. Vesuntione natus ex Nicolao, filio serarii fabri, magnâ auctoritate et gratiâ apud Carolum V. Imperatorem per an. 20. nobili, vide supra, Patri successit, et rerum administrationi ad motus, eloquiô, ingenii promptitudine, lingurum literarumqueperitiâ, dexteritate in plurimis Legationib.obeundis, eidem Imperatori seprobavit, a quofilio Philippo II. commendatus, tantum effecit, ut Belgicae res consiliis suis, sicuti Albani armis, regerentur. Hinc illae turbae: quibus commotus Rex, illum, primarium Margaretae parmensis consiliarium, in Hispaniam revoca vit: dein in Burgundiam legatum, mox Romae electioni Pii V. interesse iussit; porro Neapolis Vice Regem effecit. Tandem: Lusit aniam occupaturus, ipsi denuo in Hispaniam vocato, sum mum illiusregni credidit. Obitit Hispali. A. C. 1586. aetat 70. P. Iovius Hist. l. 45. Thuan. Hist. Bembus ep. l. 7. Hugo groutius in Annal. Belg. etc. qui postremus de illo: In eo industria, vigilantia, ambitio, luxus, avaritia, bona malaque omnia excellebant. Item Ferdinandum Alboeducem et Antonium Perenium, Atrebatum Antistitem patri individuos quondam rerumque maximarum administros, eôdem honore Philippus II. amplexus est. Et paulo post: Sed ut Albani ferum ac superbum, ita subdolum Perenti ingenium; dum Principis magnitudini studeret, nthil ultra pensi habentis, rotidem gentes, quot utrumque noviêre, incusunt proecipue Germani, qui Landgravii vincula non aliis imputantes, amborum potentiam inter proecipuas belli causas proetulêre, l. 1.II.PERENOTUSNicolaus, Burgundus, quanto ortu humili, tanto obsequiis promptior, pervigili industriâ artes aulae, consiliorum arcana; sigillum Caroli V. Imperatoris adeptus, functusque per annos viginti eadem filio Antonino, vide infra, reliquit. Hugo Grot. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.